304
CAPITULUM III. 175
Cvm autem dimittis ignem super fo¬
lium sulphuris, intret super illum
terminus cordium abluatur eo, & ejus
coinquinatio extrahatur, tunc altera¬
tur, & ejus tinctura ex igne remaneat
rubea, ut carnes. Filius autem noster
rex genitus sumit tincturam ex igne: il¬
lum verò mors & mare fugiunt & te¬
nebrae.
SCHOLIVM.
Omne quod vivit, propter inclusum ignem
vivit, sulphur ergò in se absconditum quoque
continet ignem, qui per ignem externum exci¬
tetur, vita vi vere manifesta incipit: & ita,
quod anteà occultum in sulphure erat, mani¬
festatum nunc existit. Ignis autem officium
est, non solummodò vivificare, sed etiam de¬
Purare, & heterogenea segregare tantisper,
donec separatis fecibus tundem appareat tin¬
ctura purissima & rubicundissima, quae calo¬
rè repraesentat carnes, scilicet recens macta¬
tas, & sanguine adhuc conspersas sive cruen¬
tas. Hic est sangvis iste Leonis viridis, de
quo passim, mentio sit apud Philosophos.
Viridis.