304
176 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
Viridis autem dicitur, non propter colorem vi¬
ridem externum, sed propter vitae viridita¬
tem, suxta hunc versum:
"Laeta viror vita est, moerori convenit ater.
Color etc."
Vnde etiam ista solummodò tinctura, quae car¬
nibus recentibus, rubeis, & sanguine adhuc
madentibus similis est, perfectionis gradum
attigisse dicitur. Ejusmodi enim carnes, qua
nihil aliud sunt, quàm sanguis modò coagula¬
tus, perfecto adhîc & pleno spirituum vigore
& virore abundant: non secus ac sangvis Leo¬
nis viridis, qui propter viriditatem suam to¬
tus circumfluit spirituum vitalium copia.
Multi hactenus versati sunt in eo errore,
quod putarint, viriditatem indagandam esse in
spiritu vini, vel vino, aliquot vicibus, ut vulgo
solent destillato. Viderunt enim, vinum, ante¬
quam ex uvis exprimeretur, & in dolia recon¬
deretur, in vitibus, quae folijs, floribus, & uvis
immaturis virides apparebant, crevisse: unde
ab hac externa viriditate Leonem Philosopho¬
rum viridem appellari opinati sunt: sed tur¬
piter in eo decepti, à vero Leone viridi & ru¬
beò cognoscendo, longissimè aberrarunt.