304
CAPITULUM III. 177
Vt enim leo animal fortissimum, omnium
caeterorum animalium robur in se solò comple¬
ctitur: ina tinctura Philosophorum praestan¬
tissima, omnium rerum tincturas in sese con¬
tineis quae in tàm fragili vitis ligno, aut in eo,
quod exinde provenit, minimè quaerenda est.
Quomodo enim potest ex re corruptibili &
combustibili elici tinctura incorruptibilis, fixa
& incombustibilis? Possuntne de spinis uvae,
aut de tribulis ficus colligi? Simile sibi simile
generat procreatque. Vnde, teste Horatio, for¬
tes solùm creantur fortibus. Et cum secun¬
dùm Hermetem in lapide sive tinctura nostra
sit omnis fortitudinis fortitudo fortis, ex re no¬
biliori & perfectiori utique, quam ex ligno aut
fructibus vitis, illam extrahendam esse, conie¬
ctare quilibet potest.
Quae autem sit illa res, videtur author a¬
perte indicare his verbis, ubi dicit: & ejus tin¬
ctura ex igne remaneat rubea: item, Filius
noster rex genitus sumit tincturam ex igne.
Vnde palàm constat: ignem esse illam fortitu¬
dinem fortem, sive veram Leonis viriditatem.
Quaecunque enim tinctura ab igne fugit: im¬
perfecta & immatura censeri debet, & per
conse¬
M