304
184 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
CAPITVLVM
QVARTUM.
HERMES.
Intelligite filij sapientum, quòd hic
lapis clamat, protege me, & protegam
te, largiri vis mihi meum, ut adiuvem
te.
SCHOLIUM.
Expandi manus meas, inquit Dominus ex¬
ercituum apud Esaiam 65. tota die, ad po¬
pulùm incredulum, qui graditur in via non
bona post cogitationes suas. Quis quaeso si¬
milior est huic populo, quàm Chymista erro¬
neus & ignarus: qui neque lapidem clamantem
neque rectè Philosophantem audit: sed in sedu¬
ctionùm de vijs continuò versatur. Quomodo
verò audiat lapidem, quèm non agnoscit: aut
quomodo benignam praebeat aurem Philoso¬
pho, quem neque intelligit, neque intelligere cu¬
pit. Vana enim scientiae persvasio, cùm ta¬
men nihil sciat, adeò illum excaecat, ut saepe nu¬
merò de magno quodam mysterio apertè lo¬
quen¬