304
186 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
lutaribus: Me enim si auscultando rectè per¬
ceperic: magnum Naturae lumen, de quo paulò
post, videbis & ipsius quoque lapidis profundum
agnosces secretum. Discipulus itaque discipli¬
nae subditus. & obediens, hujusmodi monita
non sperni, sed fideliter sequitur, votique tandem
sui compos redditur. Ignorantiam enim suam,
quam habet, commutat cum magna scientia,
sultem auscultando & meditando, adeò ut non
tantùm praeceptorem, sed ipsum etiam lapidem
quèm anteà surdus prae inscitia, non audiebat,
nunc clamantem assequatur. Sed quam am¬
pliùs utilitatem inde capiet discipulus? Volun¬
tati magistri obtemperauit: naturale quoque
lapi dis desiderium, explebit. Obsequio disi¬
ciplinae satisfecit magistro: artificio pyrotech¬
niae satis faciet etiam Naturae & lapidi. A
magistro impetra vit scientiam, & sapien¬
tiam: per lapidem inveniet sanitatem, &
opulentiam, & alia multa commoda, de quibus
mox audiemus.
HERMES.
Sol