304
188 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
huc producemus: cuius scientia sive proprietas
naturalis talis est, ut non promiscuè cum lu¬
mine feratur in quam vis aëris partem, nec
aërem luce tantum externa, illustret, sed vi
quadam magnetica & innata pellatur ac ra¬
piatur in locum certùm, suae naturae magis con¬
sentaneum & familiarem, quem solum caete¬
ris omnibus illaesis tangit & ferit, vimque suam
actuosam evidenti nota impressa, clarè demon¬
strat.
Hinc videmus saepenumerò ensem sive fer¬
rum in vagina a fulmine dissolvi, corio va¬
ginae integro adhuc & illaeso: item hominis in¬
terdum cutem à fulmine aduri, vestibus ex¬
ternis intactis, aut vice versa: ut ejus modi
plura videre licet exempla in historijs natura¬
libus. Ex quibus palàm liquet, quòd Philo¬
sophi de radijs, qui absque vitalium virtutum
energia, lumen tantùm praebent otiosum &
sterile, minimè sunt solliciti, sed de illis tan¬
tùm, qui cum lumine, efficacem simul & vi¬
vam formarum sive virium essentialium oeco¬
nomiam administrant: quorum effectum exi¬
mium explicat author in sequentibus verbis:
Vbi ex ejusmodi luminum radijs, multa solerti
inda¬