304
CAPITULUM IV. 189
indagatori bona evenire asserit, veluti gau¬
dium, laetitiam; gloriam, divitias, & delitias:
& tàm magnificè extollit hanc scientiam, ut
malit illam divinam, à tàm nobili & prae¬
stanti subiecto, quàm humanam appel¬
lare.
HERMES.
Ecce quod Philosophi de scientijs
celaverant lit eris septem scribitur:
duas enim sequitur alpha, yda, & lib¬
rum, similiter sequitur Sol, volens ta¬
men dominare, artem custodire, junge¬
re bubae aquae filium, qui est Iupiter,
quod est occultum arcanum.
SCHOLIUM.
Non certo constat de vocabulo isto septem
literarum, in quo author totam scientiam
occultari dicit. Impossibile enim est, omnia
Philosophorum aenigmata ad ungvem eruere:
in quibus sapenumero rimandis, citius sen¬
sum, quàm verba invenire licet. Quale e¬
nim istud vocabulum sit, ingenue ut veritatem
latear, ignoro prorsus ac quamvis, aliquis di¬
vinan¬