304
CAPITULUM IV. 193
quicquid illi in buccam [sic] venit, statim suo inse¬
rit libro: sed in illarum descriptione & demon¬
stratione utitur subtilissima investigatione &
profunda contemplatione: ita lectorem quoque
decet esse sedulum & diligentem in legendis
& meditandis ejusdem scriptis. Qui enim
oscitanter, & sine intellectu aliquid in hoc ope¬
re praesumit: is similis videtur claudicanti, qui
fracto aut laso altero crure, cursus certamini se¬
temerè immiscet. De sincera autem in vesti¬
gatione, per quam nihil aliud intelligit, quàm
rationem rectam, veram & Naturae legibus
consentaneam, supra dictum est.
Deinde speciem per sui similem speciem pro¬
pagandam docet. Frustra enim laborat, qui
de spinis, ut suprà diximus, uvas colligere ten¬
tat. Ex homine enim non nascitur, nisi ho¬
mo, nec ex brutis, nisi suùm simile. Ordo e¬
nim specierum propagandarum, quem DEUS
in creatione instituit, manet in violabilis. Deus
igitur rebus omnibus, huic ordini subiectis,
suam quoque addidit crescendi & multiplican¬
di benedictionem. Omnis autem generatio
extra huc ordinem instituta, maledictionis di¬
uina haud dubiè obnoxia est. Cujus rei ex¬
emplum
N