304
194 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
emplum habemus luculentissimum in mulis,
qui ex commixtione equorum & asinarum,
vel asinorum & equarum procreati, foecun¬
dum semen pro suae speciei multiplicatione &
propagatione non obtinuerunt. Cum enim
specierum ejusmodi confusio sub hoc divino
creationis ordine non comprehendatur, meritò
etiam istis non indita fuit per benedictionem
divinam vis illa crescendi & multiplicandi.
Loquor autem hîc de speciebus completis ac
perfectis, sive illas idaeas Platonicas, sive cer¬
tas & specificas seminum rationes, sive scintil¬
lulas igneas speciales, si ve formas specificas,
alijs ve pluribus appellare velis nominibus:
quas omnes in universum mundum diffusas,
& pulcherrimo ordine invicem, distinctas;
Deus in creatione per solum verbum FIAT
produxit. Contra sacrum autem & incontami¬
nandum hunc ordinem maximè impingunt
falsarij & spurij alchymistae, qui ex temerario
quodam ausu, & confusione plusquàm Babylo¬
nica, specierum invicem mixtionem moliun¬
tur. Conjungunt enim ea, quae DEUS dis¬
iunxit: quae verò coniunxit, disiungere
separare ordine in verso impiè conantur.
Non