304
CAPITULUM IV. 195
Non igitur mirum est, si proximo illos pede
comitetur maledictio di vina: isque ob causam
modò relatam. Quicquid tandem agis, hoc
tibi firma mente persvasum habeto: DEUM
omnibus actionibus, quas homo proponit, tàm
in verbo suo scripto, quam in natura, sive crea¬
turis, sua virtute infallibiliter quoque adesse.
Quomodo enim possit vis ac potestas omni¬
praesentis DEI infinita, quae essentialiter rebus
unt versis inest, rursus ab illis tàm levi momen¬
to separari. Sed actionibus iustis, cum lege &
ordinatione divina congruentibus, praestò est
ut aequus, benignus, bonus & misericors pater:
Perversus autem & ordini divino repugnantibus,
tanquam severus omnis iniquitatis, perversi¬
tatis & confusionis ultor, & iustus vindex.
Cum sancto enim, inquit regius Propheta, Ps.
18 sanctus erit, & cum viro innocente inno¬
cens erit. Et cum electo, electus erit, &
cum per verso pervertetur. Discant igitur
hinc alchymistae in posterum, sapere, ne
falsis, & sinistris suis opinionibus & deli¬
ramentis, quae tam di vinis quàm naturalibus
ad versantur legibus, plus iusto tribuendo,
& frustrà contrà stimulum calcitrando,
in
N 2