304
CAPITULUM IV. 199
dit autem aliquando, ut rex animi gratia fon¬
tem ingressus la varet: sed reversus à fonte in¬
cidit in summam corporis imbecillitatem
quam sibi inter lavandum contraxerat. Con¬
vocatis itaque fratribus in unum, de rege resti¬
tuendo deliberatum fuit. Iubetur Mercurius
Deorum nuncius colligere suffragia, à quovis
fratrum vel consiliariorum: qui promtus in exe¬
qunenda munere alloquitur primo Saturnum: Tu,
inquit, pater Deorùm, & arcanae contemplatio¬
nis author, nobis quaeso expone tuam senten¬
tiam, & liberè eloquere, quid tibi videatur de
nostro Rege, quem vides hîc ad summas imbe¬
cillitatis angustias redactum, nigrum, tenebro¬
sum, & omni lumine privatum: dic, inquam,
qua ratione in pristinum fortitudinis & clari¬
tatis locum rursus evehi possit. Tunc exorsus
Falciger ita respondit: Me, inquit, vocant do¬
minum temporis, omnia destruentem & con¬
servantem, authorem mortis & vitae. Ne
igitur mentiri videar, ultrò nunc veritatem
fateor, vobisque palam dico, me authorem esse
Primarium tanta ruinae, in quam rex noster
incidit.
Cum
N 4