304
200 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
Cum enim in fonte ipsum lavare viderem,
statim sumtis meis armis haereditarijs, ad eum
clam in balneum intravi, & dormientem spi¬
rituali falcis meae veneno, subito citrà homi¬
num opinionem sauciavi: ex quo vulnere ex¬
perge factus rex, multum profudit sangui¬
nis. Hinc tantae imbecillitatis causa. Haec
tamen infirmitas non ipsi est ad mortem aeter¬
nam: sed proderit nobis in salutem nostram, qui
fratres ejus sumus, & proximi consangvinei.
Ili igitur cum ipso regni quoque participes fia¬
mus, profuso sangvine proprio, nos emundabit
ab originali impuritatum illuvie. Quam¬
vis ergò naturam adeò in ipso labefactatam
cernatis, ut morti non absimilis videatur: vi¬
tae tamen spiraculum prorsus extinctum non
est: sed occulto temporis fomento, interim à
me conservatur, donec tandem, assistentibus
mihi caeteris meis fratribus, coronà quoque regia
potitus cum eodem fuero. His dictis tacuit.
Conversus igitur Cyllenius heros ad Iovem,
signum dedit, ut diceret sententiam: qui mox
in hanc se effundit orationem: Juvans, in¬
quit, ego pater dicor, omnes excellens in boni¬
tate, & dominus sum divitiarum & sapien¬
tia.