304
CAPITULUM IV. 201
tia. Ne igitur inani & vano nomine stultè
superbire videar, in Rege nostro iuvando nul¬
lum non movebo lapidem: imprimis autem ip¬
sum exornabo sapientia & divitijs, omnesque
mundi thesauros ipsius potestati subiiciam.
Praetereà singulari bonitate & clementia er¬
ga omnes, praesertim autem erga nos fratres
ipsius praeditus, pauperibus erit refugium, mise¬
ris & afilictis solatium, & moerore confectis
gaudium & refrigerium.
His finitis Luna compellata à Mercurio, in
hoc argumentum fari incipit: Ego, inquit, so¬
ror Regis uterina, meritò habeo, quod de tristi
hoc fratris mei casu lugeam: sed unum est,
quod me solatur, ne prorsus abiecto animo de¬
sperem: nempe hoc quod communi dicitur pro¬
mverbio: "Post nubila Phoebus:" Experientia
enim me subinde edecuit hujus dicti verita¬
tem. Quoties enim vidi fratrem, densissi¬
mis obscuratum nubibus, qui nihilominus ta¬
men igneo suo ac radioso splendore illas penitus
discussit, & tandem eluctatus, rursus auream
nobis & fulgentem capitis comam benignus
ostendit? Sed sicut in ipsius ministerium se ul¬
tro afferunt fratres, & cognati mei omnes, ita
etiam.
N 5