304
202 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
etiam meis officijs ipsi nequaquam dicero [sic]: &
quia me appellant vulgò aquarum dominatri¬
cem, ipsum quoque aquae mea perenni & clara
è fonte vivo scaturiente potabo: omniaque cor¬
poris membra in eo ita reficiam, ut nihil rema¬
neat prorsus infirmi, langvidi, aut vitiosi: sed
fortis evadat, robustus, pulcher, formosus, &
regali decore prae caeteris omnibus maximè con¬
spicuus.
Absoluto candidae Dianae sermone, confe¬
stim surgit Venus, quae blando placidoque vultu,
subridens, fratrum turbam ita, alloquitur.
Quid quaeso fratres amici, rei est, inquit, quòd
in rege ac domino nostro refocillando, tàm lon¬
gam nectatis moram? An nescitis neminem
nostrum à se ipso vivere? Nisi enim vita nobis
ab hoc unico vitae lucisque creatore gratis im¬
pertiretur, iamdudum actum esset de salute
nostra. Cum igitur omnia, quae possidemus, bo¬
na, ipsi soli accepta ferenda sint: utpote qui ex
lumine & splendore suo nobis lumen & splen¬
dorem tribuat: meritò quoque hunc coeli re¬
gem, & mundi principem, veneremur, ipsique
subditi & devincti maneamus in aeternum.
Exigua sanè hac est opella vestra, qua ipsum
fovere