304
206 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
tura laetatur: & natura naturam vincit, &
superat: & natura naturam continet: & ta¬
men non sunt diversae naturae, nec plures: ve¬
rùm unà tantùm. De hac natura loquitur
Rosarius in haec verba: ò Natura benedicta,
& benedicta est tua operatio, quia te imperfe¬
fecto facis perfectum cum vera putrefactione
quae est nigra & obscura. Postea facis ger¬
minare novas res & diversas, cum tua viri¬
ditate facis diversos colores apparere. Multi
agnoscunt quidem Naturam, sed virtutem e¬
ius ignorant: quam si scirent, non utique vili¬
penderent. Peripatetici nostri hanc quidem
optimè scire sibi videntur, & interrogati, quid
sit Natura, promptè admodum, vel sine libro
memoriterque recitant Aristotelis definitionem:
Natura est principium motus & quietis. Si
verò quaeras, num Natura, per se ipsam exi¬
stat ab aeterno: an verò ab aliquo priori prin¬
cipio sit progressa? DEUS bone, quan¬
tam hîc videas illorum, in respondendo osci¬
tantiam, quantam timiditatem, & incon¬
stantiam. Quòcunque enim se vertunt, nul¬
lam, prorsus elabendi viam, occasionemque
inveniunt. Si enim nihil ipsa prius fuisse
dicerent,