304
CAPITULUM IV. 209
agricultura Philosophica, non coadiutores estis.
DEI & veritatis, sed Aristotelis & menda¬
ciorum: vereor quidem, & nimis vereor, ne
opus vestrum; quod tàm debili & ruinoso fun¬
damento superaedificatum est, in die olim ju¬
dicij, sicut foenum & stipula exarsurum sit.
HERMES.
Unde dicit Philosophus: Botri fit
ex citrino, quod extrahitur ex no¬
do rubeo, & non ex alio, quod si sit ci¬
trinum, tua erit sapientia, non sit tibi cu¬
rae, si de rubeo extrahere non studeas.
Ecce non circumscripsi, si intelligitis,
paulo minus patefeci.
SCHOLIVM.
Duo sunt lapides: albus & citrinus sive
ruber: hunc vocat hotri, quem ex nodo
rubeo, hoc est, ex sulphure Naturae extrahere
iubet. Sed paulò post inquit, quod si citrinum
fuerit, non curandum sit, licet de rubeo amplius
non extrahas. Causa est, quòd uterque tàm al¬
bus, quàm rubeus ab una eademque radice pro¬
gnatus sit: iuxta axiomata Philosophica illa:
Quod me albificat, idipsum me rubificat: &
(quòd
O