304
210 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
quod me mortificat, id ipsum me vivificat:
Qui mecum moritur, mecum oritur. Errare
igitur hinc conspiciuntur illi, quicunque dicunt,
se scientiam habere tincturae Physicae sive lapi¬
dis Philosophici, ad albedinis usque gradum per¬
ducendi: ulteriùs autem ad rubedinem pro¬
grediendi viam se ignorare. Crede enim mihi),
si rectam ad albedinem perveniendi viam se¬
mel cogno vissent, non tàm ασόφως & ineptè
loquerentur. Si enim rusticus uvarum in viti¬
bus immaturarum adhuc & albarum gene¬
randarum modum se scire: rubicundae vero
quomodo provenirent, se ignorare, diceret: non¬
ne se ridendum explodendumque exponeret o¬
mnibus. Fadem enim vitis per eundem Solis
calorem externum, benignamque aëris tempe¬
statisque clementiam, iàm in principio quàm in
in fine, hoc est, tàm immaturitatis, quàm ma¬
turitatis tempore uvas producit. Alij rursus
dicunt, se praeparationem quidem tincturae al¬
bae, quam vocant corpus, & rubeae, quam ani¬
mam nominant, optimè cognitam habere: sed
conjungendi modum ipsos latere: ubi & hi e¬
videnter satis produnt erassam suam in rerum,
naturalium generatione ignorantiam, quam
si iu¬