304
CAPITULUM IV. 211
si in ijsdem uvis diligentiùs observarent, faci¬
lè animaduerterent, quaenamsit conjunctio ar¬
tifici necessaria. Natura enim unica & sola
coniungit & separat: neque patitur, ut sophista
suis coniunctionibus & separationibus, ipsius
operationes subtiles & spirituales interturbet.
Si vero coacta, fortè vim patiatur: mox ab o¬
pere desistit: & omnia, culpa erronei artificis
corrumpi permittit: Est enim proverbium
antiquum: Coqui diversi rarò praeparant bo¬
nos & utiles cibos. Quod namque unus aedificat.
alter rursus destruit. Quamobrem si quis in
hac arte sapere volet suprà Naturam, is certius
certo, maximum & jrreparabile infine dam¬
num experietur.
HERMES.
Fili sapientum comburite corpus aeris,
nimio igne, & imbuet vos gratia,
quam quaeritis. Et facite, quod fugiens
non volet à non fugiente. Et quod super
ignem quiescat licet sit ignis aestuans, &
quod calore ignis aestuantis corrumpi¬
tur, est cambar.
SCHO¬
O 2