304
CAPITULUM V. 231
In ejus autem vita & in morte spiriti¬
bus utimur. Sicut enim moritur,
spiritibus ablatis, sic restitutis vivifi¬
catur [sic], & ipsis laetatur. Ad hoc autem
pervenientes, id quod quaeritis affirma¬
tione videbitis. Narro etiam vobis
laetificationis signa, & quod suum cor¬
pus figit.
SCHOLIUM.
Quando Philosophi locuti sunt de spritibus,
aut lapidem suum opera spirituum confi¬
ci dixerunt, multi sinistiè spiritus vocabu¬
lum interpretati, sibi opinionem, nescio quam,
finxerunt de spiritibus malignis si ve cacoda¬
monijs coniurandis, & in operis sui ministerium
accersendis, aut convocandis. Sed qualem in¬
de vitae exitum experti sint plerique, qui à ma¬
gia hac naturali, scientia omnium nobilissima
& divina, ad nigromanticam illam & dia¬
bolicam temerè desciverunt, sat abundè testan¬
tur historiae, ita ut nemo sit vir pius, quin ex il¬
larum relatione, horrore maximo concutiatur.
Hinc multi quoque reperiuntur, qui rudes
verae magiae sive Philosophiae, traducunt
ma¬
P 4