304
232 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
magnum illum & insignem Philosophum Theo¬
phrastum Paracelsum: quem, licèt summo iu¬
re Theophrastus, hoc est, ex DEO, non ex pro¬
prio cerebro aut cacodaemone loquens, ap¬
pellatus fuerit, praeter suum meritum tamen
cacodaemonum opera quoque usum fuisse impu¬
dentissimè mentiuntur. Magus fuit, fateor,
hoc est, Philosophus. Igitur & magicam se¬
cutus est loquendi formulam sine rationem.
Spretis enim mortuorum corporum cada veri¬
bus, de sola spirituum naturalium in vestiga¬
tione, prout verùm decet magum sollicitus
fuit. Ex his spiritibus nonnulli sunt boni &
benigni, utpote qui arte exaltati, & in arca¬
num sunt redacti: Aliqui verò pravi &
maligni, quorum videlicet substantia adhuîc
circumfluit faece corporea, malignaque ac vene¬
nata qualitate. Sed quàm diversis utrique
praediti sint facultatibus, notum ac manifestum,
fit in ijs, qui vel bona vel ad versa utuntur va¬
letudine. Sani qui vivunt, hoc beneficium &
donum maximum, solis spiritibus bonis, tan¬
quam, veris sanitatis authoribus, acceptum
ferunt. Quod sanè beneficium non exigum
est, sed tanti aestimandùm, ut caetera omnia¬
feli¬