304
236 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
pacem fecit, ita ut nunc ambo in perpetuam
concordiae societatem conspirent.
Qui igitur non poterunt ex his, quae dicta
sunt hactenus, secretum artis capere, hi divi¬
nam majestatem precibus incessanter sollici¬
tent, ut spiritum intelligentiae ac veritatis ipsis
largiatur.
Finis capituli quinti.
CAPITVLVM
SEXTUM.
HERMES.
Oportet vos Deo gratias agere, qui o¬
mni sapienti ipsam largitur, quae de
miseria & paupertate liberat nos omni¬
bus ejus substantijs probabilibus mira¬
culis sum tentaturus, & Deum supplici¬
ter deprecaturus, ut, dum vivimus, ad
cum perveniamus.
SCHOLIUM.
Inchoat author hoc capitulum, ab exhor¬
tatione soria ad gratiarum actionem & pie¬
tatem