304
238 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
mare, & scintillula in maximum incendium
excrescat. Si igitur Deus tantis nos cumulat
donarijs in hoc mundò immundo, dum adhuc
in corpore mortis, peccatis obnoxio, habitamus:
quantis putas maximis & inenarrabilibus aeter¬
nae vitae bonis nos ornabit in secutura vita:
Vbi ab omni peccatorum immunditie liberati,
erimus illi, qui venimus de tribulatione ma¬
gnà, & lavimus stolas nostras, & dealba vi¬
mus eas in sangvine agni: ideò erimus ante
thronum DEI, & serviemus ei die & nocte in
in templò eijus: & qui sedet in throno, habita¬
bit suprà nos: non esuriemus, non sitiemus am¬
pliùs, non cadet super nos Sol, neque ullus aestus:
quoniam AGNUS, qui in medio throni est, re¬
get nos, & deducet nos, ad vitae fontes aqua¬
rum: & absterget DEus omnem lachrymam
ab oculis nostris. Apocalyp. 7.
HERMES.
Exinde filij Philosophorum ungven¬
ta, quae retrahimus ex ungvibus, pi¬
lis, viridi aeris, tragacantho, & ossibus in
antiquorum libris sunt scripta.
SCHO¬