304
CAPITULUM VI. 243
tantur, tandemque figuntur. Sed industrià
summa praecavendum, ne in gradibus ignis pec¬
cetur. Calor enim nimis materiam nostram,
quae, ut diximus, coelestis sive astralis istius es¬
sentiae vas est sive domicilium, comburet, &
sic fracto carcere, captivus aufugiet.
HERMES.
Et scitote, quòd mediocriter coelum
cum terrâ jungitur. Mediocre autem
est figura cum coelo & cum terrâ, quod
est aqua. Omnium autem primò est a¬
qua, quae exit de hoc lapide: secundum
verò aurum: tertium autem ferè & me¬
diocre aurum, quod aquâ & fece no¬
bilius.
SCHOLIUM.
Hic agitur de tribus lapidis partibus. 1.
de aquà. 2. de coelo, sive mediocri au¬
ro. 3. de auro sive faece terrestri, Noli verò
mirari, quòd aurum hîc faecis vicem gerat, &
aquà coeloque vilius aestimetur. Loquitur enim
hîc author de auro non vulgari, sed de Philoso¬
phico, quod in uno tanquam sacco continet omnia
corpora, tàm perfecta, quàm imperfecta,
pre¬
Q 2