304
244 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
pretiosa & vilia: pura & impura: gemmas
& silices: aurum & plumbum: ita ut plum¬
bum Philosopho nil aliud sit, quàm aurum le¬
prosum & imperfectum: aurum autem vicis¬
sim sit plumbum fixum & perfectum. Prae¬
stantius autem plumbo & auro, dicitur coelùm
mediocre, vel ferè aurum. Mediocre autem
ideò dicitur, quòd auri quidem pondus, colo¬
rem, & coeteras proprietates habeat, sed mul¬
tò sit spiritualius, excellentiùs & potentius:
utpote cujus virtutes exuperant vulgare
aurum.
Vnde etiam vulgare, per projectionem tin¬
gitur à mediocri, & plusquam perficitur: estque
hoc aurum mediocre, verè lapis ille pretiosus,
in cuius comparatione omne aurum, arena est
exigua, & tanquam lutum aestimabitur argen¬
tum respectu illius. Sap. 7.
HERMES.
In his autem tribus sunt fumus, nigre¬
do & mors. Oportet ergò nos ab
aquâ fumum superexistentem, ab un¬
guento nigredinem, & à saece mortem
depel¬