304
CAPITULUM VI. 247
ctandus est alius Enoch, aut alius Elias, qui
ante adventum Christi in mundum veniat. Sicut
enim Antichristus non habitat in uno solummo¬
dò individuo, sed in toto Antichristiano corpo¬
re, quòd ex pluribus constat membris, diffusus
regnat: ita Enochi & Eliae spiritum non acce¬
pit sola quadam singularis persona: sed omnes
veri Christiani & pij, praesertim Philosophi,
qui in eodem ambulantes spiritu in vasis suis
fictilibus, ut cum Paulo loquamur, habent the¬
saurum immortalem & incorruptibilem, nem¬
pè Jesum Christum: à quo Elias olim, tanquam
de spiritali petrà bibens, spiritum quoque eun¬
dem acceperat, ita ut spiritus Eliae, non alterius
sed ipsius quoque Christi fuerit: qui solus est ve¬
rus Elias artista, nos deducens in omnium ar¬
tiùm veritatem: quin imo solus is est con¬
summata Philosophia, & omnium
secretorum secretum.
Finis capituli sexti.
CAPI¬
Q 4