304
248 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
CAPITVLVM
SEPTIMUM.
HERMES.
O filij Philosophorum, corpora sunt
septem, quorum primum est aurum
eorum perfectissimum, rex & caput,
quod nec terra corrumpit, nec res
comburentes devastant, neque aqua alte¬
rat, quia ejus complexio est temperata,
& natura directa, in caliditate, frigidi¬
tate, & humiditate, nec superfluum quic¬
quàm in eo est. Ideò Philosophi ip¬
sum praetulerunt, & magnificaverunt,
dicentes, aurum sic haberi in corpori¬
bus, sicut Sol in stellis lumine suo est
splendidior: eo enim Dei nutu, omne
vegetabile, omnis terrae fructus perfici¬
tur: sic aurum omne corpus continet,
vivificat, quod Ixsir fermentum est, sine
quo nequaquam perficitur.
SCHOLIUM.
Septem corpora, sunt septem metalla, au¬
rum, argentum, st annum, aes sive cuprum,
ferrum,