304
CAPITULUM VII. 249
ferrùm, plumbum, & argentum vivum. Inter
haec praestantissimum est aurum. Vnde eniam
reliquorum rex & caput ab authore vocatur.
Sed erras, si hoc dictum putas de auro vulgari,
Cujus usus est in officinis monetariorum & au¬
rifabrorum. Aurum enim nostrum, inquiunt
Philosophi, non est aurum vulgi, sed est aes, si¬
ve electrum minerale, cujus compositio in se,
complectitur omnia metalla: iuxta illud, O¬
mne aurum est aes, sed non omne aes est aurùm.
Hoc verò aes sive aurum rectè comparatur So¬
li, qui, teste Hermete, post DEUM gubernat
mundum, & illuminat omnia mundana, sive
animata sive inanimata: & est gubernator
vitalium, vel totius vivacitatis frequen¬
tator & dispensator: de quo Palingenius ita
canit:
"O Sol, qui tempora mutas,
Et cum temporibus, quicquid generatur in
orbe."
Huiusmodi virtus generativa & seminaria,
cuius vi crescunt & propagantur omnia, inest
quoque in viriditate aeris nostri: de quà Philo¬
sophus loquitur: Totum illud, inquit, quod est
perfectum in aere, est illa sola viriditas: quae
in
Q 5