304
250 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
in ipso est: quia illa sola viriditas per nostrum
magisterium vertitur cito in verissimum au¬
rum nostrum. O benedicta viriditas, quae cun¬
ctas res generas: quod vel inde constat, quòd
nullum vegetabile atque fructus nullus appa¬
ret germinando, quin sit ibi viridis color. Ex
quo manifestè colligitur, aurum hoc Philoso¬
phorum si ve aes habere longè alias proprietates
atque vires, quam vulgare illud: quod, teste,
Mirandula, parvo pulvere insperso in igni,
fugit: ac potest resolvi in calcem & aquam
limpidam. imo hydrargyrus id penitus de¬
struit: ita ut longè differat hoc vulgare à ve¬
ro Philosophorum auro: quod praeter comme¬
moratas virtutes etiam perfectissimum est, &
incorruptibile: quodque naturam habet Elyxiris
sive fermenti. Est autem Elixir, ut Rosarius
inquit, medicina completa, magisque depurata
& digesta, quàm aurum & argentum, eò quod
ipsum Elixir habet vim convertendi omnia,
imperfecta corpora in aurum & argentum,
quod ipsa per se minimè perficere possunt: quia
si de perfectione sua alteri darent: ipsa imper¬
fecta existerent: eò quòd non possunt tingere,
nisi quantum se extendunt. Hinc constat, au¬
rum