304
CAPITULUM VII. 263
spirituum circulatio sive destillatio circula¬
ris, fiat: hoc est, exterius intro, interius fo¬
ras: item inferius sursum, & superius
deorsum pellatur: ita ut exterius & interius:
inferius & superius simul in uno circulo con¬
veniant, neque amplius cognoscas, quid vel ex¬
terius, vel interius, inferius vel superius fue¬
rit: sed omnia sint unum in uno circulo sive
vase. Hoc enim vas est Pelecanus verus
Philosophicus, nec alius est in toto mundo quae¬
rendus: ac sine hoc frustrà laborabit omnis
falsarius alchymista. Sed ut meliùs intelligan¬
tur ea, quae modò dicta sunt, hanc placuit se¬
quentem subscribere figuram.
A est interius, & tanquam principium &
fons, à quo reliquae literae defluunt: & simul e¬
tiam finis ultimus, in quem caeterae omnes, tan¬
quam fluvij in Oceanum sive mare magnum re¬
fluunt. B. C. D. E. Hae quatuor significant exterius.
C. F.
R 4
image 7