304
264 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
C. F. Superius. E.G. Inferius. Quae literae in u¬
niversum omnes A.B. C. D. E. F. G. septenarium
Magicum occultum, manifestè exhibent: de
quo aliàs copiosè satis à nobis tractatum fuit,
ita ut super vacaneum sit, nunc plura de eo ad¬
dere.
HERMES.
Aurum ergò pretiosissimus est lapis,
carens maculis, temperatus quoque,
nec ignis, nec aër, nec aqua, nec terra
corrumpere potest fermentum univer¬
sale, cuncta rectificans temperatâ com¬
positione, quod flavi sive veri citrini
coloris est.
SCHOLIUM.
Iam apertè fatetur author, aurum Philoso¬
phorum esse lapidem pretiosissimum, longèque
plures dotes, & munera ipsi tribuit, quàm vul¬
gare possidet aurum. Et ut de caeteris nihil di¬
camus, manifestum hîc apparet discrimen in¬
ter aurum Philosophorum & vulgare: quòd
vulgare lapidis pretiosissimi nomine, nullo qu¬
re appellari possit: siquidem simplici perfectio¬
ne tantùm ornatu, à corporeà illa coagulatio¬
ne nondum sit liberatum: Et quam vis sit pu¬
rum, temperatum, & ab ignis, acris, aquae vel
terrae