304
CAPITULUM VII. 265
terrae iniurijs tutum & immune: non tamen
ut fermentum universale, cuncta ad tempe¬
ratam naturam reducere potest: sicut flavus,
verusque ille citrinus color, hoc est, auri essentia
quinta syderea & coelestis, à corpore suo crasso,
impuro, ac terrestri segregata:
"Si sapis, umbrarum fuge mortua corpora.
Namque
Constans est solus SPIRITUS: umbra fugit."
Universalitas enim sive Catholicismus non
consistit in corpore, sed in spiritu. Spiritus enim
solus penetrat omnia, quantùm vis solidissima,
corpora. Sic Catholicismus relligionis, seu verae
Ecclesiae, non consistit in visibili quodam &
corporeo hominum coetu: sed in invisibili & spi¬
rituali, piorum ac verè credentium in unicum
Jesum Christum, consensu ac conspiratione.
Qui enim extra hunc Regem omnium regum,
verè catholicum, in quò & per quem sunt o¬
mnia, quique solus est & unicus spiritualis ve¬
rae Ecclesiae pastor, praesul, & episcopus summus,
subscribit particulari cuidam Ecclesiae, is iam
est sectarius, schismaticus & haereticus. Regnum
enim DEI non venit cum observatione, sed est, in¬
tra nos, inquit Salvator noster ipse Luc. 17. Item
ibidem quoque hortatur suos discipulos, ut ab
ejus¬
R 5