304
266 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
ejusmodi sectariorum seductionibus sibi ca¬
veant: ubi inquit: Venient dies, quando desi¬
deretis videre unum diem filij hominis, & non
videbitis: & dicent vobis: Ecce hîc: ecce illic:
Nolite ire, NEQUE SECTEMINI. Ex quibus
palàm convincitur, quòd certae externae sectae
non sit subscxibendum: quemadmodum hodiè
fieri videmus: ubi plurimi hominum, ex nimià
simplicitate seducti, huic vel illis sectae nomen
suum dant, falsò sibi persuadentes, se sub nu¬
mero certorum sectariorum, horum vel illorum,
comprehensos, errare ampliùs non posse, sed
certiùs certo inde animae beatitudinem & vitam
aeternam reportaturos, cùm neque Ecclesia, quam
unusquisque suam solummodò veram esse perperàm
opinatur, erret. Unde tot dissensiones & contro¬
versiae in relligione repullulant, in quibus singu¬
la pars suam opinionem mordicus propugnat:
magis autem plerique illorum occupari viden¬
tur in particularibus sive proprijs verborum
phrasiumque delirijs, quàm in universali scri¬
ptura sacra & verbo Dei seriò pièque excutien¬
do. Si enim hujus virtutem cognoscerent, infi¬
nitas quaestiones stultas, inutiles, & vanas, quae,
non nisi contentiones & lites generant, inter¬
mitterent: & hominem haereticum post unam
et