304
TOTIUS TRACTATUS. 274
explicatione, satis apertè commonstraremus.
Sin verò quis dilucidiorem rei demonstratio¬
nem postulat, iniquum hoc Philosophis videbi¬
tur postulatum. Secretissima enim est nostra
scientia, nec nisi secretorum initiatis & Philoso¬
phiae mystis propriè convenit. Ex his si unus
fuerit per electionem divinae providentiae voca¬
tus, nihil ampliùs morabitur qualescunque locu¬
tiones, quantumvis maximè ambiguas & obscu¬
ras: sed in medijs his fallaciarum tenebris, illu¬
cescens solum veritatis lumen observabit, quo
duce omnia ipsi succedent in bonum & exopta¬
tum eventum. Viam ad hoc lumen unica parat,
pietas. Finge te tanquum ferrum, cupidum es¬
se, per attractionem magnetis alicujus divini, in
profundam hujus secretissimi mysterij scienti¬
am descendendi: sed viam prae vitiorum multi¬
tudine, quae tanquam corpus densum, inter DE¬
UM, verùm piorum magnetem, & te, interpo¬
nuntur, occlusam esse. Quid hinc aliud agen¬
dum censes, nisi ut vitiosum peccatorum corpus
tollas, quo sublato radij hujus divini magnetis,
statim te splendidissimo collustrabunt fulgore,
mentemque tuam nebulosam ab omnibus ob¬
scuritatibus, & errorum tenebris penitùs vindi¬
cabunt. Ego enim, inquit Christus, Salvator no¬
ster, lux in mundum veni, ut omnis, qui credit
in me, in tenebris non maneat. Ambula igitur
in luce, dum lucem habes, ut filius lucis sis, nec
te tenebrae comprehendant. Ioan. 12. Credere
autem
S 2