304
CONCLUSIO
275
autem in Christum, non est tantùm ore fateri,
Credo: quod potiùs temeraria quaedam confiden¬
tia, quàm vera fides appellari meretur. Nisi e¬
nim cor simul cum ore, & opera cum confessio¬
ne conspirent, fides haec mortua & instar lucer¬
nae, cujus lumen extinctum, inutilis & vana ha¬
betur: Quemadmodum enim è diametro inter
se pugnant, lucere, & non lucere, sive lux & te¬
nebrae: ita fides vera distat ab orali sine operi¬
bus. Ex quibus differentia spectatur maxima
inter Chymiae studiosos veros & spurios. Qui
enim ambulant in veritate, veritatem conse¬
quuntur: qui verò luce hac relictâ, externam¬
tantùm splendoris vmbram sectantur, ad verita¬
tis lumen nunquam perveniunt. Quoniam igi¬
tur maximam hominum partem videmus, um¬
brà potius, quàm rei essentiâ delectari,
hoc est, delicijs hujus mundi caducis plures,
esse deditos, quàm perio pietatis studio: non mi¬
rùm est, quin maxima sit raritas eorum, qui
voti sui compotes fiant. Multi enim sunt voca¬
ti: pauci verò electi. Et sicut terra magnam co¬
piam luti suppeditat, unde sit fictile: parvum
autem pulverem, unde aurum sit: sic etiam est con¬
ditio praesentis seculi. Multi enim creati sunt:
pauci autem salvabuntur. Esdra 4. cap. 8. Quam¬
obrem sicuti ab initio hujus tractatus exemplum
Hermetis, hujus disciplinae studiosis imitandum
proposuimus: ita nunc in fine idem propositum
alterius Philosophi, nempe Alani testimonio
confir¬