93
ad Lectorem.
denegabit, si in illo spem integram posueris.
illum adorabis & inuocabis, ille tibi ape¬
riet naturae ianuam, ibi videbis quomodo
natura simplicissimè operatur. Scias pro
certo, quod natura simplicissima est, nec
delectatur nisi in simplicitate; & crede¬
mihi quicquid in natura nobilius est,
etiam & facilius, ac simplicius; quoniam
omnis veritas simplex est. Deus altissimus
conditor rerum, nihil difficilè posuit in
natura, si igitur vis esse imitator naturae,
tibi suadeo vt in simplici via maneas na¬
turae, & omnia bona inuenies. Quod si ve¬
tibi nec mea scripta, nec consilium placet,
ad alios Autores ito. Propterea ego non ma¬
gna volumina scribo, vt in illa non multum
expendas, citoque perlegere possis; vt tibi
sit ad alios Autores recurrendum tempus, &
quaerere non desinas, pulsanti enim aperie¬
tur. Iam etiam illa tempora adueniut, in quibus
arcana multa naturae reuelabuntur. Iam illa
Monarchia quarta Borealis incipere ha¬
bet. lam tempora appropinquant, mater scien¬
tiarum veniet, maiora elucidabuntur, quam
in his tribus praeteritis Monarchijs factum
est, quoniam hanc Monarchiam (vt veteres
diuinarunt) plontabit Deus per vnum ex
Principibus, omnibus virtutibus ditatum, quem
for¬
A 4