93
Praefatio
fortasse nobis iam tempora produxe¬
runt: Habemus enim in hac parte bore
li Principem Sapientissimum ac bellicosis¬
simùm, quem nullus Monarcharum vi¬
ctorijs superat, humanitate ac pietate
nullus excellit. In hac Monarchia Bo¬
reali, Deus omnium conditor rerum, ma¬
iora arcana sine dubio in natura elucida¬
bit, quam illis temporibus, vbi aut Pa¬
ganorum, aut Tyrannorum Principum se¬
des fuit. Sed has Monarchias Philosophi
non secundum potentiores, sed secundum
Cardines mundi numerant. Inprimis
Orientalem, postea Meridionalem; iam
verò Occidentalem habent, & vltimam
Septentrionalem in hac parte Boreali
expectant, de quibus in Harmonia dabi¬
tur. In hac Septentrionali attractiua
polari Monarchia, vt Psalmista ait:
Misericordia & veritas obuiabunt
sibi, pax & iustitia osculabuntur;
Veritas de terra orietur, & iustitia
de coelo prospiciet. Vnum ouile, &
vnus pastor. Scientiae multae sine inuidia,
quod & ego cum desiderio expecto. Tu
quoque Candide Lector Deum inuoca,
time, ama, meaque scripta diligenter
lege,