93
DE SVLPHVRE.
iterum absque fructu: de quibus ali¬
quando in tertio Principiorum, SALIS
Tractatu latius. Accidit saepissimè in
Natura quòd Sperma cum sufficienti
semine matricem intrat; sed matrix
indisposita, repleta peccantibus sul¬
phuribus, aut phlegmatibus, non com¬
cipit, nec fit hoc quod debuit. In hoc
Elemento etiam nihil propriè est, nisi
vt in Spermate esse solet: delectatur
maximè motu proprio, qui fit per ae¬
rem, & est miscibile rebus, propter
superficiale corpus volatile. Est, vt di¬
ximus, receptaculum vniuersalis se¬
minis: facilè in illo terra purificatur,
& resoluitur: & aer in illo congelatur,
ac coniungitur illi. In profundo, men¬
struum Mundi est, quod aer penetrando,
virtute caloris trahit secum vaporem
calidum, qui causat generationem
naturalem, earum rerum, quibus terra
impraegnata est, sicut matrix; & quan¬
do matrix debitam proportionem
seminis accepit, sit quid sit, iam pro¬
greditur, naturaque operatur sine
intermissione vsque ad finem; residuum
verò humidum, seu Sperma, cadit ad
latus, & agente calore in terram pu¬
trefit