93
TRACTATVS.
trefit illud, ad latus reiectum, & ex
illo postea generantur res aliae, inter¬
dum variae bestiolę ac vermiculi. Posset
quidem sagacis ingenij artifex in hoc
Elemento, sicut ex spermate, varia vi¬
dere Naturae miracula: sed opus esset
illud Sperma accipere, in quo est iam
imaginatum semen astrale, certi pon¬
deris: quia Natura facit & producit,
ex prima putrefactione res puras; sed
ex secunda putrefactione multo pu¬
riores, ac multò digniores, & nobili¬
ores, vt habes exemplum in ligno
vegetabili: vbi in prima compositione
Natura facit lignum, quando autem
illud post maturitatem corrum¬
pitur, putrefit, & generantur ex illo
vermes, & aliae bestiolae vitam & visum
habentes: Manifestum autem est, quod
sesibile semper dignius est vegetabili:
nam ad sensibilium organa multò
subtilior ac purior materia requiri¬
tur. Sed ad propositum. Hoc Elementum
esse menstruum Mundi, & trifariam
diuisum dicimus, Nempe purum purius,
ac purissimum. Ex eius purissima sub¬
stantia caeli creati sunt, purius etiam
in aera resolutum est, purum autem sim¬
plex