93
DEI SVLPHVRE.
plex & grossum in sua sphaera reman¬
sit & ordinatione. Diuina, Natura
operante, custodit omnem rem subtilem.
Vnum globum cum Terra efficit:
habet etiam suum centrum in corde
maris: vnam axim polarem cum
Terra habet, per quàm omnes cursus
& fontes aquarum exeunt, quae postea
in magna flumina excrescunt. Per
eiusmodi egressiones aquarum Terra
conseruatur à combustione, & cum
hac humectatione deportatur semen
vniuersale per poros vniuersae terrae,
quod motus & calor faciunt. Manife¬
stum autem est, quòd omnes cursus
aquarum, in cor maris reuertuntur,
sed quò postea perueniunt, non omni¬
bus constat: sunt enim aliqui, qui cre¬
dunt omnia flumina, aquas, & scaturi¬
gines, quae cursum suum in mare ha¬
bent, ex astris generari, qui cùm aliam
rationem, cur illis mare non excrescit,
nesciunt, dicunt in corde maris has
aquas consumi. Sed hoc in Natura
locum non habet, sicut de pluuijs o¬
stendimus. Astra quidem causant, sed
non generant; cùm nihil generatur,
nisi in suo simili eiusdem speciei: a¬
B stra