93
TRACTATVS.
stra verò sunt ex igne & aere, quomo¬
do igitur generabunt aquas? Et si hoc
ita esset, quòd quaedam stellae aquas
generarent, tunc necessariò & aliae
terram generassent, tum & aliae alia
Elementa: quoniam haec machina
Mundi quatuor Elementis ita, detine¬
tur, vt vnum aliud minima etiam
particula non excedat, sed in aequili¬
brio virtutibus certant; aliâs si vnum
aliud excederet, ruina sequeretur. At
tamen maneat, qui vult, in sua opinio¬
ne, nobis ita in lumine Naturae datum
est, quòd istis quatuor Elementis eorum
aequalitate à summo Creatore propor¬
tionata, haec machina Mundi conser¬
uatur, & vnum aliud in sua operatio¬
ne non excedit. Sed aquae super
fundamentis terrę, tanquam in dolio¬
aliquo ab aeris motu continentur, &
versus Poli Arctici ab eo constringun¬
tur quia non datur vacuum in mundo;
hac de causa est in centro terrae ignis
gehennalis caliditatis, quem Archeus
naturae gubernat. Nam cum in prin¬
cipio Creationis mundi Deus Opt.
Max. ex illo confuso Chao inprimis
quintam essentiam Elementorum
exaltauit, & facta est plus vltra, po¬