93
TRACTATVS.
25
scimus cum caelestia ab humano in¬
tellectu abscondita sunt. Quibus respon¬
demus, omnibus Philosophis ista ma¬
nifesta esse, imò ipsa incomprehensibilis
sapientia illis inspirauit, omnia ad ex¬
emplum naturae creata esse, & ex illis
arcanis naturam retractum habere ac
operari, nihilque fieri in terris, nisi ad
exemplum cęlestismonarchiae, quod ex
Angelorum varijs officijs habetur. Sic
etiam non nascitur nec generatur quic¬
quam, nisi naturaliter. Omnes humanae
inuentiones, imò & artificia, quae aut
sunt aut erunt, non nisi ex fundamentis
naturae proueniunt. Voluit Altissimus
Creator omnia naturalia homini
manifestare, propterea & ipsa Cęlestia
naturaliter facta nobis ostendit; ex
quibus vt eo melius eius absoluta ac
incomprehensibilis potentia & sapi¬
entia cognosceretur; quae omnia Phi¬
losophi in lumine naturae sicut in
speculo videre habent;, propterea hanc
scientiam (non auri vel argenti cupi¬
ditate, sed cognitione non solum
omnium rerum Naturalium, sed &
ipsius Creatoris potentia) magni ęsti¬
marunt, & de his quam parcissimè &
non nisi figuratiuè loqui voluerunt