93
DE SVLPHVRE.
24
mens humana imaginare potest. Ha¬
bes exemplum in silice in quo ignis
est, & tamen non sentitur, nec appa¬
ret, donec motu excitatur & accendi¬
tur in illo vt appareat; ita ignis ille in
quo locata est SS. Maiestas Creatoris
nostri, non mouetur nisi propria vo¬
luntate Altissimi excitetur, & sic de¬
portatur quo est S. Voluntas eius. Fit
enim voluntate supremi conditoris,
motus vehementissimus & terribilis.
Habes exemplum, quando aliquis
Monarcha huius mundi in sua pom¬
pa sedet, qualis circa illum quies, qua¬
le silentium? & etiamsi ex suis aulicis
aliquis mouetur, motus tantum vni¬
us & alterius particularis est, qui non
consideratur. Sed quando Dominus
ipse mouetur, fit rumor & motus vni¬
uersalis, tum omnis assistentia mouetur
cum illo. Quid igitur quando supre¬
mus ille Monarcha Rex Regum ac Con¬
ditor omnium rerum (ad cuius exemplum
principes mundi constituuntur in terris)
mouet authoritatem, qualis motus,
qualis tremor, quando circa illum mo¬
uetur tota assistentia caelestis exercitus?
Sed quaeret aliquis quomodo ista
C
scimus