93
DE SVLPHVRE.
44
virtutibus coniunctis finiunt.
Purgatis ergo rebus, fac vt ignis &
aqua amici fiant, quod in terra sua,
quae cum illis ascenderat facilè facient,
& tunc id breuius perficies quam na¬
tura, si benè secundum pondus natu¬
rae coniunxeris; non sicut prius fuit,
sed sicut natura requirit, & tibi opus
est. Quoniam natura in omni com¬
positione magis apponit de alijs quam
de igne. Minima pars ignis semper est,
sed natura secundum placitum addit
ignem extrinsecum, ad excitandum
illum internum secundum majus vel
minus per multum aut parum tem¬
poris, & secundum hoc si ignis superat
aut superatur, perfectę aut imperfectę
res fiunt. sic in mineralibus quam in
vegetabilibus. Non intrat quidem
ignis extrinsecus in profundum com¬
positionis essentialiter, sed tantum
virtute; quoniam ignis intrinsecus
materialis, sufficit sibi si tantum nu¬
trimentum habet, & ignis extrinsecus
est illi nutrimentum, & quasi ligna
respectu ignis Elementalis. & secun¬
dum tale nutrimentum crescit & mul¬
tiplicatur. Cauendum tamen est, ne
ille
D 3