93
TRACTATVS. 45
ille nimius ignis extrinsecus adueni¬
at, quoniàm si quis multum & extra¬
posse commedit, suffocatur: paruum
ignem magna flamma deuorat, ignis
extrinsecus debet esse multiplicati¬
uus, nutriens, non deuorans, ita enim
res perficiuntur. Decoctio ergo in
mnibus rebus est perfectio, ita natura¬
addit virtutem ad pondus & perficit.
Verùm quia difficilè est ad compositum
addere, cum hoc longissimum labo¬
rem requirit, consulimus itaque, vt
de superfluo amoueas, tantum quantum
opus est, vel natura requirit. Remotis
superfluitatibus misce, ostendet postea
natura quod quaesiuisti. Tu quoque
cognosces, si natura benè aut malè
coniunxit element. cùm in coniun¬
ctione elementa omnia consistunt.
Sed multi laborantes stramen pro
tritico seminant, aliqui vtrumque,
multi verò id proijciunt quod Philo¬
sophi amant, aliqui incipiunt & desi¬
nunt, quod ex illorum inconstantia
euenit; artem difficilem, laborem fa¬
cilem quaerunt, optima reijcientes
pessima seminant: sed sicut haec scien¬
tia in praefatione occultatur, sic & ma¬
teria