93
DE SVLPHVRE.
60
fundarum imaginationum: sicque
confirmatus, instituit in sulphure la¬
borare. Incepit itaque illud distillare,
sublimare, calcinare, frixate, oleum
per campanam ex illo facere, tum per
se, tum cum crystallis, corticibus
uorum, & alios multos labores in illo
expertus est, cumque multum temporis
& sumptuum consumpsisset, & nihil
ad propositum inuenire potuit, tri¬
stis fuit miser, multas noctes duxit
insomnes, exibat etiam saepenumerò
extra vrbem ad speculandum, vt
commodius aliquid certi in suo labore
excogitare posset. Accidit autem quadam
vice, cùm ita ferè in extasi speculando
deambularet, peruenit ad quoddam
nemus viridissimum, omniumque rerum
refertissimum: in quo erant omnium
minerarum & metallorum fodinae,
omniumque animalium & auium ge¬
nera, omnium arborum, herbarum,
& fructuum copia: ibi etiam erant va¬
rij aquaeductus: quoniam illis in locis
aqua non habebatur, nisi quae per va¬
ria instrumenta & canales trahebatur;
& hoc per varios artifices ex varijs lo¬
cis: praecipua fuit illa, clariorque cęte¬
E 3
ris,