93
TRACTATVS.
61
ris, quae à radijs Lunae trahebatur; &
haec non nisi pro Nympha nemoris il¬
lius procurabatur: ibi etiam pascebantur
tauri & arietes, & pastores erant duo
iuuenes, quos Alchimista interrogans:
Cuius, inquit, est haec sylua? cui respon¬
derunt: Est nemus & hortus nostrae
Nymphae Veneris. Alchimista huc il¬
luc inambulabat. Placuit illi quidem
locus, sed ille tamen semper de suo sulphu¬
re cogitabat, atque ita ambulando fessus,
miser consedit ad latus canalis, sub qua¬
dam arbore, & caepit miserrimè lamen¬
tari, deplorando tempus & sumptus in
suo labore frustra impensos (non erat
lias deceptoriae facultatis, sed sibi ipsi
nociuus) aitque: Quid est hoc, omnes dicunt
rem esse communem, vilem, facilem,
& ego sum vir doctus, & hunc miserum
lapidem non possum excogitare, sicque
lamentando caepit maledicere sulphu¬
ri quod in illo tot sumptus, tot labores
frustra consumpserit: & sulphur fuit etiam
in illo nemore, sed inscio Alchimista:
interim dum ita lamentaretur, audiuit
vocem quasi alicuius senis: Amice cur¬
ita lamentaris, cur maledicis sulphuri?
Alchimista, circumspexit vbique nemi¬
nem¬