93
DE SVLPHVRE.
nemque videns, perterrefactus est. Vox:
autem illa iterum ait. Amice curita con¬
tristaris? Alchim. resumpto animo,
Domine, inquit, Esuriens semper de pa¬
ne, ita ego semper de Lapide Philo. co¬
gito. Vox: Et quare maledicis sulphu¬
ri? Alch. Domine credidi illud esse pri¬
mam materiam Lapidis Phil. ideò in
illo laborando per aliquot annos mul¬
ta consumpsi, & non potui istum Lapidem
inuenire. Vox: A micè ego quidem sul¬
phur noui verùm & principale subie¬
ctum Lapidis Phil. sed te non nosco, neque
de tuo labore & proposito quicquam
scio. Iniustè maledicis sulphuri: quia
illud est in durissimis carceribus, non
potest vnicuique adesse; quandoquidem
hic ligatis pedibus, in tenebrosissimo
carcere positum est, nec egreditur, nisi
quò illud deportant custodes eius.
Alch. Et quare est incarceratum? Vox:
Quia omnibus Alchimistis obediens esse
voluit, & facere quicqu id ipsi volebant,
contra voluntatem matris suae, quae
illi interdixerat, vt solummodò ijs,
qui illam nouerunt, obediret, propte¬
rea tradidit illud in carceres, & ius¬
sit ligare pedes eius, custodesque
con¬
E 4