93
DE SVLPHVRE.
74
uasimus; scimus etiam quod & alij no¬
stri antecessores hic perierunt. Tunc
Princeps ille deposito suo pallio gros¬
so, ita vt erat armatus in flumen pro¬
silijt, vt opem ferret Dianę pulcherri¬
mae, porrexitque illi manum, quę volens
se saluare, ipsum etiam Principem ad
setraxit; atque ambo submersi sunt.
Paulò post animę illorum ex flumi ne
illo exiuerunt, volitantes supra flumen,
aiuntque, optimè nobiscum actum est,
aliter enim ab hisce corporibus libe¬
rari non potuissemus, quae polluta &
maculata erant. Alch. interrogans ait:
reuertimini aliquando in illa corpo¬
ra? Animae. Non in tam polluta, sed quan¬
do purgabuntur & hoc flumen exsic¬
cabitur per calorem solis, & prouincia
haec saepius per aerem examinata fue¬
rit. Alch. Interim, quid facietis? Animae.
Hic supra flumen volitabimus donec
istae nebulae & tempestates cessent. In¬
terim Alchymista in magis optatum
somnium de suo sulphure incidit, &
ecce apparent illi & venerunt in illum
locum multi Alchymistae quaesitum
etiam sulphur: quod cum apud illum fon¬
tem à sale occisum cadauer inuene¬
F 2
runt,