93
TRACTATVS.
runt, illud inter se diuiserunt: quod
Alchymista videns, etiam partem ac¬
cepit, & sic quilibet illorum domum re¬
uersi sunt, cęperuntque in illo sulphu¬
re laborare, & hucusque non cessant,
huic verò Alchymistae Saturnus oc¬
currit & ait: Amice, quomodo se res
habent? Alch. O Domine multa mira¬
bilia vidi, vix vxor mea credet ista; iam
etiam inueni sulphur, rogo te mi Do¬
mine adiuua me faciamus istum lapi¬
dem Saturnus Libenter mi amice. Prae¬
para ergo argentum viuum & sulphur
& vitrum huc da. Alch. Domine noli
habere negotium cum Mercurio,
quia est nequam, delusit socium me¬
um & alios multos. Satur. Absque
argento viuo in cuius regno sulphur
iam Rex est, Philosophi nihil fecerunt,
nec ego aliter scio. Alch. Domine fa¬
ciamus ex solo sulphure. Satur. Benè
mi amice, sed ita succedet sicut iubes.
Acceperunt itaque sulphur illud
quod Alchymista inuenit, & fece¬
runt sicut voluit Alchymista, caepe¬
runtque laborare miris modis illud
sulphur, tractare in fornaculis mira¬
bilibus, quas plures Alchymista ha¬
buit: