93
DE SVLPHVRE. 78
uicis) contra artem cuculant. Tales
haec scientia odit, ac illis semper in fi¬
ne principium ostendit. Nos autem
indignis hanc artem nihil esse con¬
cedimus, virtutis amatoribus verò &
veris indagatoribus filijsque doctrinae,
summoperè illam commendamus,
veramque esse & omninò verissimam
affirmamus, quam aliquoties coram
viris eo spectaculo dignis, magnae &
infimae conditionis hominibus re
psa comprobauimus. Non tamen no¬
stris manibus haec medicina fuit facta
sed ab amico talia accepimus, verissi¬
ma tamen, ad quam indagandam sa¬
tis inquisitores informauimus; qui¬
bus si scripta nostra non placent, alio¬
rum Autorum leuiora legant, hac ta¬
men cum cautela, vt quicquid legerint
semper ad possibilitatem naturae con¬
ferant, nec tentent aliquid contra na¬
turam, nec credant etiamsi esset scriptum
in lib. Philosophorum, quod ignis non
vrit, quia hoc est, contrà naturam: sed
si scribitur ignem exsiccandi, calefa¬
ciendi vim habere, hoc cum natura¬
liter fit, credendum est; natura enim
semper cum sano intellectu conuenit,
F 4
& in